Latin
Letter 73
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 73
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda Dorotheo episcopo Thessalonicensi. Considerantes tuae fratermtatis Ecclesiam anie prætereuntis mala discordire olim cum sede apostolica præcipua fuisse caritate conjunctam, te nuper pacis redditae esse credebamus auctorem, sed quia quos praevenire debueras, sequi etiam remoraris, non leviter pro fraternitatis tuæ dilatæ correctionis ingemiscimus tarditate; scribis enim aures nostras cujusdam sceleris atrocitate turbatas. Utinam usque ad nos tantum detestabilis fama percurreret, et non toto orbe. christianis mentibus tam dolendum, tam exsecrabile facinus nuntiaret? ut qui te innocentem nesciunt, a Christianitatis simul credant tramite deviasse. In qua enim mundi parte immanitatis hujus invidia non et catholicas 'contristat Ecclesias, et hsereticorum prava vota laetificat? quae nos a dilectionis tua conscientia, sicut litteris intimas, ostendi cupimus, aliena: quid enim votis nostris magis convenit, nisi ut redire ad pacem catholicam volentes episcopos, a crudelite et criminibus contingat semper innoxios comprobari. Exspectamus igitur, si non desunt fraternitati tuae veritatis Deo nota praesidia, ut et tanti sceleris a te repellas invidiam, et in reconciliatione fidei tandem eorum qui reversi sunt sequaris exempla. Data iv calendas Novembris, Rustico viro clarissimo consule (anno Domini 520).