Latin
Letter 22
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 22.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quo pudore, rogo, privilegia circa te illorum manere desideras, quorum mandata non servas? et reverentiam quam non exhibes fidei, cupis tibi ecclesiastica potestate deferri? Si in iisdem vestigiis, quibus catholici nituntur, insisteres, insectationem tamen proximi vitare deberes; sciens secundum Domini nostri et Salvatoris, quem colimus, instituta, eum qui scandalizaverit unum de minimis, obnoxiam magnis esse peccatis (Marc. ix). Ubi est, Domine, humilitas, quam sub occasione discipulorum tuorum certantium de loci qualitate docuisti? Tu ostendis illum esse maximum, qui exhibere studuerit se pusillum, Respice de cælo, vide: visita vineam istam te cultore plantatam (Psal. LXXIX): intende circa mandata tua minimos, et circa ambitum honoris elatos.