Latin
Letter 22
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 22.3
Unproofread scanNot analysed yet
Cur recentia cupitis, et prisca deseritis, circa summa desides et parva curantes? Nonne hoc est rerum vilia decimare; et legis præcepta contemuere? Serva illa quæ Deo congruunt; et facile ea quae sunt ab hominibus subsequentur. Quin potius curam salutis assume: et cur te alius praevenerit in veritate, suspira: ne si insectari eos qui ad Ecclesiæ revertuntur membra perstiteris, tu quoque cum his quos nominatim condemnat apostolica sententia, copuleris. Data pridie idus Aprilis, Agapito viro clarissimo consule.