Latin
Petit ut pro Ecclesiarum unione laboret, et sibi ad ea respondeat quæ per legat…
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 232
Unproofread scanNot analysed yet
Domino beatissimo atque apostolico patri Hormisdæ papæ urbis Romae Justinianus. Quanta reverentia vestram beatitudinem veneremur, multis epistolis, ex quo serenissimusimperator filius vester regnavit, cognoscitis. In præsenti quoque debito pudore salutantes tuam sanctitatem, postulamus enixius ut assiduis precibus et frequentissimis orationibus pro concordia laboretis Ecclesiarum (a) vestrarum, nobisque (sicut per legatos etiam vestros post omnia scripsimus) tam de sermone de quo vertitur controversia, quam de nominibus episcoporum sub Acacio defunctorum, per Eulogium virum sublimem tribunumet notarium dignetur apostolatus vester integrum indubitatumque destinare responsum; omnibus videlicet quae praesentibus legatis vestris ordinata sunt in perpetuo firmiter duraturis. Vir namque religiosus Joannes episcopus, qui venturus est Romam, deiinetur ægritudine corporali: nihil enim prohibet ante ejus quoque adventum concordiam praevenire, sublata dubitatione religionis, et eum tamenmox 'iimittemus favente divinitate, quia jam melius habei: quoniam nec difficilia sunt quae ceciderunt in ambiguitatem; nec expedit diutiuscausam vitae protrahi sempiternae, ne dilatis temporibus aliquid nascatur incertius. Eternitatis igitur supernae tremendique judicii non immemor sanctitas vestra, quae sibi commissa sunt efficaciæ tradi deproperet, (b) ut intelligant cuncti recte vos apostolicsesedis esse primatum sortitos. Hæc igitur quæ scribuntur a nobis affectu paterno jubete quantocius adimpleri. Scitis namque quam sit admirabilis gloriæ tantorum errores annorum vestri pontiticatus tempore stirpitus aboleri.