Latin
Confitemur Christum Dominum recte unum in Trinitate dici, secus unum ex Trinita…
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 233
Unproofread scanNot analysed yet
Domino viro beatissimo sanctoque patri Hormisdse urbis Romae pontifici Justinianus' cos. Quantam venerationemreligionishabeamus, quamque solliciti semper fuerimus propter uniendas sanctas Ecclesias, testis est quoque vestra beatitudo. Postquam regnavit enim dominus noster inclytas imperator per omnes ad Italiam venientes direximus litteras, apostolatum tuum rogantes sicut decebat. Nunc etiam ne quid eorum quae tieri convenit praetermittatur, Joannes vir reverendissimus antistes, Heraclianus presbyter, et Constantiusdiaconus sacrosanctae Ecclesiae hujus inclytæ civitatis destinati sunt ad urbem feliciter, ut super omnibus quae scripsit filius vester serenissimus imperator integrum responsum accipiant. Uignetur ergo sanctitas tua suscipere memoratos viros religiosissimos libenter, et habitis orationibus, placataque Divinitate, sic omnia debeat ordinare venerabiliter, ut nihil ultra remaneat in ambiguum. Nobis etenim videtur quoniam Filius Dei vivi Dominus noster Jesus Christus ex virgine Maria natus, quem praedicat summus apostolorum carne passum, recte dicitur unus in Trinitate cum PatreSpirituque sancto regnare, majestatisque ejus personam inTrinitate, et ex Trinitate non infideliter credimus. De nominibus autem defunctorum episcoporum cle-. menter, et ut decet pacificum patrem disponite: quia vester quoque prædecessor beatæ recordationis ad memoriæ principalis Anastasium scripsit, ut si nomen Acacii tantummodo tolleretur, una nobis esset communio. Nonne igitur suasit vestra sedes, ut præstet imitari beatissimum et sanctissimum Leonem Romanum pontificem, ac sicut ille scripsit Leoni, ita et vos omnibus amputatis dubitationibus perfectas pacificasque paginas ad invictissimum principem filium vestrum rescribere Ecclesiæ, ut ante tribunal venturi judicis participes eorum sitis quorum sedem jure sacerdotali tenetis. Ostendat ergo tuus apostolatus quod Petro successit apostolo; quoniam Dominus a vobis utpote summis pastoribus exacturus est universorum salutem, qui poterunt esse salvi firmata concordia. Nos etenim finitis capitnlis, de quibus scripta suscepistis, ultra non patiemur a quoquam controversiam religionis in republica nostra moveri, nec vestram sanctitatem convenit audire superflua concertantes.