Latin
Letter 25
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 25
Unproofread scanNot analysed yet
I. De sacerdotibus juxta statuta canonum ordinandis. -IT. Ut pro episcopatu praemium non accipiatur. III. De concilio per annos singulos celebrando. Dilectissimis fratribus universis episcopis per Hispaniam constitutis Hormisda. Benedicta Trinitas Deus noster, qui per misericordiam suam Romanae reipublicae per universas partes suæ pacis tranquillitate diffusa, nobis quoque viam demonstrandae circa nos invicem caritatis indulsit, ut qui cohæremus firmitate fidei, jungamur quoque votiva jucunditate colloquii, quo facilius, dum per litterarum ministeria ad vos usque pertendimus, etiam corda vestra ad religiosum cultum apostolicis admonitionibus incitemus: et dum dilectionis nostrae pignus reddimus velut quoddam debitum, plenum circa Deum monstremus atfectum. Jungamus igitur, dilectissimi fratres, continuas et humiles preces, et Dominum nostrum oris et cordis lacrymis supplicantes jugi deprecatione poscamus, et institutione et opere illi cujus esse membra cupimus hæreamus: nec unquam ab illa via quæ Christus est devio tramite declinemus, ne ab eo juste quem nos impie relinquimus deseramur. Quod cum superni favoris auxilio ea nobis potest ratione contingere, si apostolica dogmata, si Patrum mandata servemus. Dicit enim Dominus noster: Qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum, faciemus (Joan. xiv). Et licet haec possint generaliter dicta sufficere ut vel declinemus errata, vel custodiamus catholica constituta, tamen quia Joannis fratris et coepiscopi nostri nobis insinuatione vulgatum est, contra canonum reverentiam nonnulla praesumi, periculum, quod doctoribus imminet de taciturnitate declinans, et prophetica voce compunctus, qua dicitur: Loquere ne taceas (Isai. XVIII), generalibus edicendum credidi constitutis.