Latin
Libenter de ejus in Italiam adventu audivisse, litteras ad Hispanienses de eccl…
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 93
Unproofread scanNot analysed yet
Fecit dilectio tua rem caritati et fidei congruentem, ut adventum tuum ad Italiam nobis directis litteris indicaret, et quae in te sit summa religiosæ voluntatis ostenderet. Atque utinam ad plenioris affectus satietatem praesentiae tuae nobis gaudia contigissent, ut gratulemur nos et colloquio et praesentia frui, quam sumus ante per scripta complexi. Verumtamen probasti, dilectissime frater, quo Christianam fidem veneraris afFectu, dum ea quae ad regulas Patrum pertinent, et ad mandatacatholica, sine alia cupis transgressione servare; sperans, ut prorogatis generalibus ad Hispanienses Ecclesias constitutis, quae aut negligentius aut irreligiosius fiunt, ecclesiasticis disciplinis congruentia *sanciamus: quod amplexi sumus, captata istius desiderii facultate. Quid enim aut vobis dulcius, quam cum fidelibus loqui? aut Deo aptius (beatius), quam deviantes ab errore revocare? Salutantes igitur caritatem qua jungimur, per Cassianum diaconum tuum significamus, nos direxisse generalia constituta, quibus vel ea quae juxta canones servari debeant competenter ediximus, vel circa eos qui ex clero Græcorum veniunt, quam habere oporteat cautionem, sufficienter instruximus. Sen et causae ipsius ordinem instructionemque abunde decretis ecclesiasticis vos docebuut, ut agnoscentes et impiorum transgressionem, et apostolicæ sedis curam, pro Patrum regulis excubantem, ostendatis vos perosos (perosa habere) damnatorum consortia, et amare fidelium. Et quia per insinuationem dilectionis tuæ hujus nobis est viae patefacta providentia (al. prudentia. HARD.) ,remuneramus sollicitudinem tuam, et servatis privilegiis metropolitanorum vices vobis apostolicse sedis eatenus delegamus, ut inspectis istis, sive ea quæ ad canones pertinent, sive ea quae a nobis sunt nuper mandata, serventur, sive ea quæ de ecclesiasticis causis tuae revelationi contigerint, sub tua nobis insinuatione pendantur. Erit boc studii ac sollicitudinis tuae, ut talem te in his quae injunguntur exhibeas, ut fidem integritatemque ejus, cujus curam suscipis, imiteris. Data iv nonas Aprilis, Agapito V. C. consule (Æra DLV. Anno Chr. 517 in ms. codice).