Latin
Qui Datus Est Ennodio Et Fortunato Episcopis, Venantio Presbytero, Vitali Diaco…
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 3-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et si voluerit, antequam chartas suscipiat, ordinem legationis agnoscere, his verbis utimini: Jubele scripta suscipere. Si dixerit: Quid habent chartae? Respondete: Salutes ad pietatem vestram continent, et Deo gratias agunt, quod vos sollicitos de unitate cognoscunt Ecclesiæ: legite, et agnoscetis. Et nullius causæ mentionem penitus faciatis, nisi prius acceptae litteræ relegantur. Et post susceptas litteras. et relectas, adjicite: Nam et ad Vilalianum famulum vestrum misit litteras qui accepta a pietate vestra (sicut ipse scripsit) licentia, suos ad patrem vestrum sanctum papam homines destinavit. Sed quia justum erat ut prius ad clementiam vestram dirigeret, hoc fecit, ut vobis jubentibus atque ordinantibus, ad eum scripta, quae detulimus, Deopropitio perferamus.