Latin
Qui Datus Est Ennodio Et Fortunato Episcopis, Venantio Presbytero, Vitali Diaco…
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 4-3
Unproofread scanNot analysed yet
Si imperator petierit epistolas a nobis ad Vitalianum directas, sic respondendum est: Non hoc nobis pater vester sanctus papa praecepit: nec sine jussione illius aliquid possumus facere. Tamen ut sciatis simplicitatem litterarum, quia nihil aliud habent nisi preces ad pietatem vestram directas, ut accommodetis animum vestrum pro unitate Ecclesiae; jungite nobiscum persouam, qua praesente tradita? a nobis litteræ relegantur. Si vero dixerit imperator eas se debere legere, respondebitis: jam vos suggessisse, jussum non fuisse a sancto papa. Si dixerit: Hoc tantum est quod in litteris continetur: possunt enim et mandatis alia nuntiari. Tunc respondebitis: Absit a conscientia nostra: Nobis non est consuetudo: Nos pro Dei causa venimus, et in Deum commissuri sumus? Simplex est sancti papae. egatio, et omnibus nota ipsa ejus petitio, ipsæ preces: ut constituta Patrum non corrumpantur: ut haeretici de Ecclesiis removeantur: praeter ista, legatio nostra nihil continet.