Latin
Theopompwn et Severianum homines laicos, legatos pontifici ad snlutationis offi…
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 35
Unproofread scanNot analysed yet
Anastasius Augustus Hormisdæ papse per Theopompum et Severianum viros clarissimos. Omnia quæ benignitas conceperit animorum, dulci ambitu et festinatione laudabili propagantur; nec sibi requiem putant posse praestari, donec ad affectum saluberrimum desiderata perduxerint. Et tunc quædam ipsius festinationis fit requies, dum contigerit spes votorum. Quod in præsenti nos certa ratione pertulimus, donec cælestis favor et nostræ petitioni auditum, et vestrae promissionis serenum donet effectum. Ergo quia vel maxima itineris longitudo, et ultra solitum morem hiemalis asperitas, quod optabamus, nobis fecit incertum, interim intra animos desiderata compressimus, beneticia divina captantes, quae bonæ exitus rei sua interpositione decidunt. Agnoscentes igitur quod ejus primam nobis gratiam condonavit, ut missa ad nos legatio ad beatitudinem tuam feliciter remearet, ad secundam processimus, ut dirigeretur a nobis promissa legatio, per quam et commemoratio fieret eorum quæ cum sanctissimis viris longa deliberatione contulimus, et inde, Deo auspice, tam nostrae petitionis, quam vestrae gratiae, ad integrum lux serena resplendeat, et toti orbi gaudia exspectala donentur. Commemoralionis itaque loco, et salutationis honorem reddendo, Theopompum virum illustrem, comitem domeaticorum, agentem sacri nostri palatii scholam, fidelem nobis vel pro suis moribus, vel pro ipsa affectione genitali nostræ provinciæ, sed et Severianum virum clarissimum comitem sacri nostri consistorii ad vestram direximus sanctitatem, qui ordinem litterarum propria voce testantes, ad celeritatem exspectata provocent, quæ, etiam coelesti misericordite credimus placuisse. Data xvn cal. Augustas Constantinopoli, Petro viro clarissimo consule (anno Domini 516).