Latin
Letter 35
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 35-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda Joanni episcopo Constantinopolitano. Ea quae cantas tua destinatis litteris significavit agnovimus, et gratulamur ad conscientiam nostram fidei tuæ indicia pervenisse: optantes ut intentioni tuæ, quam rectam esse cupimus, plenum Deus noster circa ecclesiasticam pacem concedere dignetur effectum, cujus spem animo supernae majestatis assumpsimus: quia imperatorem serenissimum ad hoc providentia divina judicamus electum, ut per eum Ecclesiarum redintegratio tantis temporibus desiderata proveniat. Quapropter licet quae pro fidei unitate facienda sunt tuce caritatis notitiam latere non possit, legatos tamen direximus, quos ratio causæ poscebat: quibus hortantibus, et quae jam pridem a nobis significata, et quae nuper iterata sunt, ad effectum, Domino nostro auctore, perveniant.