Latin
Letter 36
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 36
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda Theodosio archidiacono Constantinopolitano, et universis catholicis a pari. Gratias misericordiae divinae competenter exsolvimus, quæ fidem vestram diu laborare non passa est: et nam tempus oblatum est, quo fidos militis suos catholica recuperare possit Ecclesia. Quae enim major animum vestrae potest obtinere jucunditas, quam malorum commemorata depulsio? Gaudiis praesentibus compensate afllictionis incommoda: quia Deus noster, qui remedio fuit, adversis opprimi caritatem vestram noluit, sed probari. Nam si transacti temporis mala cum praesenti, quae divina esse non ambigitur, retributione compensetis, quis dubitat ampliora vos præmia consecuturos quam nocere potuisset adversitas? Et quamvis pro statu fidei catholicae nunquam sollicitudo nostra cessaverit, tam serenissimi principis sacris affatibus incitati, legatos destinare curavimus, quorum officio, Deo auctore, in his quæ sæpe mandavimus subsequi non dubitamus effectum. Et ideo competenter enitere, ut Ecclesiae catholicae hos praecipuum vestrae liberationis munus possitis offerre, quatenus, repulsis omnibus quae hactenus nocuerunt, in una quam semper optavimus communione gratulantes, Deo nostro laudes referre sine cessatione possimus.