Latin
Letter 38
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 38
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda Celeri et Patricio a pari. Quamvis pro loci nostri consideratione de causa fidei catholicce minime tacere possimus, tamen ad hanc partem serenissimus princeps magnopere directis affatibus nostrum incitavit studium, pro cujus legatos voluntate direximus. Et quia hujusmodi causa filiorum Ecclesiæ sublevari debeat auxilio, salutantes vos cultu atque honorificentia competenti, poscimus ut pro ecclesiastica pace allegationes eorum qui dicti sunt apud animos serenissimimi principis adjuvetis: siquidem vestrae celsitudinis laborem non parva retributio subsequitur, cum omnipotenti Deo nos gratias persolvere de vestris operibus feceritis (anno Domini 519).