Latin
Letter 37
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 37
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda Justiniano viro illustri. Magnitudinis vestræ litteras sanctae fidei plenas amore suscepimus, quibus, ad exercendam apud vos prædicationis apostolicse firmitatem, opportunitatem nobis provenisse divinitus nuntiastis. Unde indesinenter Domino nostro agimus gratias, qui ad tam præclara remedia et tempus vobis et animum dedit. Et nos quidem desuper ista agnovimus ordinari, postquam ei detulit divina majestas imperium, qui se ad componendam Ecclesiarum pacem indicat ordinatum. Ergo restat ut universi episcopi partis Orientalis, juxta libelli seriem, ad correctionis pervenisse se testentur effectum. Patet venerandæ via concordise; nota (notata) sunt optatæ remedia sanitatis. Sacerdotes qui catholieam pacem desiderant, professionem catholicam non recusent; non enim opus est partibus errorem corrigi, sed radicitus amputari. Insistite igitur, sicut ccepistis, ut merces apud Deum vestra, quæ de boni operis inchoatione habet initium, de perfectione consequatur effectum. Animum quidem vestrum talem missa ad nos testantur alloquia, ut ad plenitudinem boni propositi non multum indigeatis hortatu: nostri tamen desiderii ea quas spem dedit ratio (oratio) amplius accendit ardorem; et avidius gaudia impleri cupimus, quae ins tare jam divinitus arbitramur. Hinc est quod beatum Petrum apostolum quotidie suppliciter obsecramus, ut vobis, per quos integrari membra sua sancta jam sperat Ecclesia, et effectum Deus celerem, et salutem tribuat longiorem. Nos quidem vestris animis obsequentes viros direximus, ad solidandam sub apostolicæ dispositionis ordinatione concordiam. Vestrum est, ut sicut nos bonae intentioni deesse noluimus, ita eos apud nos optatum referre faciatis effectum. Munus vestrur veneranda sacraria susceperunt; quod an:plius beato Petro apostolo facietis acceptius, si per vos optatam Ecclesiae receperint unitatem (anno Domini 519).