Latin
Letter 47
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 47
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda Pompeio. Ita devotionis nostrae animum gaudio concordiae fatemur impletum, ut nulla credamus verba sufficere quibus fidei vestrae puritatem valeamus explere. Magna profecto memoria felicitatis transibitis ad posteros, quia vos in facienda pace sollicitudine certum est fuisse constrictos. Habetis apud Divinitatem meritum, cujus religioni persolvitis affectum. Operati quidem estis generalitatis desideria, sed et vestra pariter completa sunt vota; et cum animæ vestræ paraveritis praemium, universitas sibi gaudet beneficium impensum. Quapropter debita honorificentia salutantes hortamur, et petimus, ut vivacitate qua quietis ecclesiasticae coepistis initium, procuretis effectum; et quocunque contentionis alicujus videritis remansisse vestigia, curetis modis omnibus insequenda. Adeste Ecclesiarum Dei plenissimoe tranquillitati, insistite labori, quem fidei vestræ munere Domino curastis otferre. Facitis enim, ut majore a vobis fiducia exigamus plenitudinem, quos gratulamur desideratae dulcissimæ adunationis initia votiva fundasse. Data consule suprascripto (anno Domini 519).