Latin
Letter 48
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 48
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda Julianae Aniciae. Litteris amplitudinis vestrae perceptis, gratias Deo nostro de catholicee fidei redintegratione persolvimus; optantes ut ipse vestris sensibus, pro religione sua, quod concessit longa ætate conservare dignetur studium: ut sicut personam vestram imperialis sanguinis vena nobilitat, ita conscientise bonorum meritorum luce prsefulgeat. Unde salutantes cultu atque honorificentia competenti, poscimus ut in eo quo coepistis permanere proposito debeatis, et dare operam, ut ad effectum conatus tantae causae perveniat, ne aliquod in posterum semen hujus mali remaneat, unde posthac sub qualibet occasione inimicus quilibet fidei revirescat (anno Domini 519).