Latin
Qui Datus Est Ennodio Et Fortunato Episcopis, Venantio Presbytero, Vitali Diaco…
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 5
Unproofread scanNot analysed yet
Si dixerit: Inde et ad synodum invitavi sanctum papam, ut si quid est ambiguum, tollatur de medio. Respondendum est: Agimus Deo gratias, et petitioni (al. pietati; vestrae, quia hunc vos affectum et animum habere cognoscimus, ut ea quæ a Patribus constituta sunt generalitas servet: quia tunc vera et sancta unitas potest esse inter Ecclesias Christi, si Deo adjuvante, hoc quod praedecessores vestri Marcianus et Leo custodierunt, elegeritis esse servandum. Si ille dixerit: Quae sunt ista quae dicitis? Respondete: Ut synodus Chalcedonensis et epistolæ sancti Leonis papæ quae scriptæ sunt contra hæreticos Nestorium et Eutychetem et Dioscorum, nullatenus corrumpantur. Si dixerit: Nos synodum Chalcedonensem et epistolaspapae Leonis et recepimus et tenemus. Vos mox gratias agite, et pectus ejus osculamini, dicentes: Modo cognovimus Deum esse vobis propitium, quando facere talia festinatis: quia ista est fides cathotica, ista est quam prædicaverunt apostoli, sine qua nullus potest esse orthodoxus: istam debet sacerdotum generalitas tenere, et praedicando servare.