Latin
Letter 51
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 51.1
Unproofread scanNot analysed yet
Dilectissimis fratribus universis episcopis per Hispaniam constitutis Hormisda. Inter ea quae notitiæ nostræ Joannes frater et coepiscopus noster studio ecclesiasticae utilitatis ingessit, hoc quoque pro affectu catholicæ fidei et apostolicae sedis veneratione consuluit, quo ordine ex clero Græcorum venientibus tribui deberet sancta communio, propter causam scilicet Acacii, a prædecessoribus nostris pro hæreticorum communione damuati, in qua, qui se ab ejus contagione non dividunt, a nostra communione habeantur excepti. Laudo propositum viri hoc zelo circa fidem et apostolica instituta ferventis, ut nec per ignorantiam quidem quemquam cceno erroris alieni pateretur immergi. Digna hæc cura iidelibus, ut sollicito studio semper invigilet, et inculpatos se ab omni perversitate conservent. Ipsa est enim fidei innocentia, ut prrevideat, ne vel casu possit errare (prEevidere vel cavere possit errores). Satisfacientes igitur et laudabilibus desideriis memorati viri, et memores nostri (sicut oportet) ofiicii, documenta quæque de Ecclesiæ scriniis assumentes, ad concilium vestrum pro generalitatis instructione direximus, ut ex illis plenius quae sunt acta discentes, ab omui vos errantium communione (contagione) separetis. Neque enim est personalis odii causa in impios transgressores dicta (Deo inspirante) sententia, in qua quidem causa nequaquam (neque) a prsedicatione cessavimus, et principi supplicando, et sacerdotes et populos admonendo, ut transgressores absoluti, ad rectam se iidem et affectu Dei et judicii timore converterent. Sed obstinatio miseranda eo perduxerat illos, ut nullis modis mortifera venena vincantur, sed mala semina fixis in deterius pullulent radicibus. Ergo, dilectissimi fratres, ad omnia competenter instructi, servate vos et Ecclesiam Dei apostoli exhortalione compuncti (A ct. xx). Nos autem libellum misimus, sub quo si quis communionem vestram de Orientalibus clericis poposcerit, ad eam possit admitti, secundum quam et de Thracicc et Scythiæ, IlIyricique partibus, vel Epiri veteris, sed et secundum quod (quam) de Syna multos jam constat esse susceptos, gaudentes ad recta confluere, et devia declinasse. Unde pro subreptione mandamus, ut omnis cura et,sollicitudo omnis invigilet, et ut jam nullus sit ignorantiae locus, nullus utatur simplicitatis excusatione præterita (praeteritis). Scienti peccare necessaria confessio est. Necesse (Et necesse) est ut errorem sibi scribat, qui monstratur institisse pravo itineri. Bonifacius notarius sanctee Ecclesiæ Romanae ex scrinio editi exemplaria libelli exsequitur.