Latin
Letter 50
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 50
Unproofread scanNot analysed yet
(a) IIormisda Grato viro sublimi. _Contristavit nos amplitudinis vestrae silentium, quia inter quaslibet occupationes nostri esse non debuistis immemores. Et ideo ne quod in vobis reprehendimus incurrere videamur, necesse fuit operam styli præsentis assumere, per quam nobilitatem tuam honorifice salutamus, postulantes ut sollicitudinem nostram de bono vestræ prosperitatis non desinatis efficere certiorem, quia incolumitatis vestræ bona quibuslibet indiciis Deo nostro cupimus propitiante cognoscere.