Latin
Letter 53
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 53-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda Dioscoro diacono. De laboris tui, quem cum Dei omnipotentis juvamine suscepisti, pro ea parte quæ acta est, gratulamur efl'ectu; et indicamus ut quemadmodum revocandi sunt hi qui es scripto Chalcedonensis concilii constituta damnaverunt debeas cogitare. Forsitan tales non scliismatici, sed magis hæretici videanlur. An certe una sit causa tam eorum qui sermonibus quam eorum qui convincuntur scripto damnasse, quia per hanc distantiam filius noster vir illustris Albinus religiosus videtur facere quaestionem, et cogita utrum et scribentes contra Chalcedonense concilium, per illum generalem libellum tantum suscipi debeant, an certe aliquid amplius addicere. De Alesandrina et Antiochena Ecclesiis solatio Dei nostri adjutus enitere, ut omnibus recte dispositis communioni catholicas socientur. Thomae quoque et Nicostrati fratrum et coepiscoporum nostrorum observatio nos longa contristat; et miramur cur apud catholicum principem rectae fidei laborare videantur episcopi, quorum desideria tua debebit caritas sublevare, agendo quatenus optata consequendo mceror converti possit in gaudium. Joannes Nicopolitanus episcopus per Ammonium diaconum nobis scripsit, quod ei aliqui malevoli apud principem nituntur generare calumniam: quem dilectioni tus commendamus, hortantes, ut elabores ne ejus quieti inimicorum possit nocere subreptio. Quem Ammonium diaconum ad nos venientem in sedis apostolicce nolumus communione suscipere, tandiu donec, habito cum Sergio diacono tractatu, quid ordinari debuerit quæreremus, et hoc deliberatio nostra de supradicto diacono probabilis invenit, ut per testimonium libelli communioni catholicaj jungeretur; quem libellum solemniter oblatum, et nostræ offerentem communioni significamus adjunctum. Data consule suprascripto (anno Domini 519).