Latin
Letter 99
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 99-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda Germano et Joanni episcopis, Felici et Dioscoro diaconis, et Blando presbytero. De his quæ acta caritatis vestræ relatio comprehendit, gratias Deo nostro referimus, qui laborem vestrum juvare dignatus est, "et hortamus ut clementissimo principi et piissimæ Augustæ conjugi ejus ofticiis imminere competentibus debeatis, et agere, auxiliante Christo nostro universis sub ecclesiastica observatione dispositis, ut omnes Ecclesiæ, quæ in qualibet mundi parte sunt positæ, ad commu-. nionem sedis apostolicse revocentur. De Alexandrina vero atque Antiochena Ecclesiis laborate ut nostræ fidei sub observatione rationabili connectantur, quia tantæ rei perfectio, tam clementissimo principi, quam vobis, gratiam divinæ propitiationis acquirit. Data Eutharico viro clarissimo consule (anno Domini 519).