Latin
Letter 57
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 57
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda Justo Augusto. Gloriosis clementiæ vestrae laboribus ecclesiasticae palma concordiae et orbis pacati votiva tranquillitas generali prædicatione respondent. Quæ res nostrum parcum reddit ac retinet ad agendas gratias sermonis officium. Illud tamen, quod pro vobis indesinenter Domino nostro preces effundimus, non taceamus, quia in votis infinitus affectus est, finitum esse potest in prædicatione judicium. Verum inter haec pietatis vestræ beneficia, uno [F. una] nos quæ etiam vehementer afficit, cura non deserit, quod Heliam, Thomatem, atque Nicostratum fratres et coepiscopos meos, qui primi ecclesiasticam festina secuti sunt devotione concordiam, non solum magni frustratur palma principii, verum etiam mali miseria comitatur exempli. Quare clementiam vestram, mixto etiam precibus fletu, deposcimus, ne gaudia nostra, quæ de hæreticorum quotidie conversione præstatis, præfatorum abjectio iutoleranda conturbet, quia non sola personarum nos causa sollicitat, quibus et boni facti simul sufficere gloria posset et meriti: sed quod venerabilium constituta canonum contemnuntur, et quod non parvam eorum abjectio apostolicae sedis tangit injuriam, nec Christianitatis vestrae sinceritas, quia et magnum patrocinium veteribus constitutis impenditis, el sedis apostolicæ principatum acta noviter veneratione sancitis, uno inexpugnabilem relinquat posteris negotio quaestionem.