Latin
Letter 58
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 58
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda Euphemiæ Augustæ. Orare nos et pro vestra incolumitate Deo nostro vota persolvere, cum catholicorum etiam coetu sine cessatione pontificum, non vestræ studium exorationis invitat, sed devolum atque persistens in ecclesiastica stimulat reconciliatione propositum. Quis enim ab hæretica segregatus conspiratione se teneat, quis aliis in sua utatur deprecatione principiis, nisi ut vobis serenissimoque principi jugali vestro et vita sit longior, et ad prosperitatis augmentum gratia divina proximior, qui initia felicis imperii plectendi exsecrationibus consecrastis erroris, et amicam diabolo pacifica expulistis intentione discordiam? Unde nunc decet vos laudabilibus cæptis insistere, et per totum orbem perfectam spargere medicinam; quia Christo major numerus gregis oblatus merced em confidenter exigit largiorem; inter quae curæ vestræ sit ut nullum Satanas jamdudum prostratns vulnus efficiat, sed communionis unitas magnum sit justitiæ impetrandae suffragium. Quæsumus namque ut tandem de venerabilibus fratribus et coepiscopis nostris, Helia, Thomate atque Nicostrato, quod sacralissimorum canonum dictat autoritas vobis decernentibus impleatur, ne videantur, ut auctores alicuj us mali, quod primi ad unitatem sedis apostolicæ festinarunt, in communi omnium gaudio soli meruisse percelli, et in facto laudabili victam personali odio cessisse justitiam. Nostris ergo precibus apud clementissimum Augustum vestras adjungite, ut fructum, quem. illis Patrum regulae tribui et conservari præcipiunt, inimica tergiversatio auferre non possit.