Latin
Scythas monachos9suos errores damnare nolentes, ut hæreticos ab urbe expulsos. …
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
Non improvide veneranda Patrum sapientia fideli potestati quæ essent catholica dogmata definiit; certa librorum etiam veterum in auctoritatem recipienda, sancto Spiritu instruente, pra? ,figens: ne opinioni suæ lector indulgens, non quod ædificationi ecclesiasticæ conveniret, sed quod voluptas sua concepisset, assereret. Quid ergo calumniantibus opus erat extra constitutos Ecclesiæ terminos porrigere quæstiones, et de his quae habentur dicta, quasi dicta non sint, movere certamina, cum Christiana fides canonicis libris, et synodalibus præceptis, et Patrum regularibus constitutis stabili et inconcusso termino (tramite) limitetur?