Latin
Scythas monachos9suos errores damnare nolentes, ut hæreticos ab urbe expulsos. …
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
Unum est fundamentum extra quod quælibet fabrica si consurgit, infirma est, super illud quisquis aedificat, sive vilia, sive pretiosa, consideret. Errat autem a via, qui ab eo quod Patrum electio monstravit exorbitat, nec tamen. improbatur diligentia per multa discurrens, sed animus a veritate declinans. Saepe de his necessaria providetur, de quibus ipsi æmuli convincantur, instructio. Nec vitio dari potest nosse quod fugias, atque ideo non legentes incongrua in culpam veniunt, sed sequentes. Quod si ita non esset, nunquam doctor ille gentium acquievisset nuntiare fidelibus: Omnia probate; quod bonum est tenete (/Thess. v). Non abs re est, et si mundanum, non tamen a ratione discretum miscere sermonem. Fertur quidam nobilis arte pingendi, cum equum penicillo vellet explicare perfectum, asellum sibi (6) proposuisse pingenti, asserens non ut iumentum imitaretur informe, sed ne in alicujus informis lineamenti similitudinem lapsus incideret.