Latin
Letter 60
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 60.1
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda Germano viro illustrissimo. Excubantibus vobis probabili pro ecclosiastica pace proposito, et tanto tidei calore ferventibus gratiarum actio sola non sufficit; quia nec vos humanas laudis praerogativa sollicitat, sed divinae exspectatio retributionis inflammat. Quod igitur maxime debemus exsolvimus, et Deum nostrum, cujus vos causis impenditis, pro inculumitate vestra quotidie deprecamur, rogantes ut studium vestrum in omni pro ecclesiasticse unitatis affectu parte sic ferveat, ut nullus boni relinquatur locus oflicii, ubi non paternis regulis vestræ patrocinium defensionis assistat. Præcipue tamen Helice, Thomæ atque Nicostrati fratrum et coepiscoporum nostrorum causa nos commovet, qui primo mundo [jicJ necessariam secuticoncordiam, Ecclesiarum suarum privatione perculsi, cum venerabilium quoque canonum contumelia deprimuntur, fitque illis propriæ reconciliationis gloria causa difficilis, quasi ipsi magis pertinaci mente restiterint, et aliis ad sedis apostolicæ redeuntibus unitatem ipsi Ecclesiæ magis membra discerpserint; quod quam nobis durum sit, quamque clementissimi temporibus imperatoris indignum, prudentiam vestram convenit æstimare, et tandem præstare remedium, quo et illorum labores, et nostram grato possit solamine auferre moestitiam.