Latin
Letter 60
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 60.2
Unproofread scanNot analysed yet
(In collectione Avellana post hanc epistolam subditur et alia primo vulgata a Ballerinis oper. S. Leonis, tom. III, pag. 167). Justinus Augustus Hormisdae. Illustrem virum episcopum R. grato suscepimus animo non pro honore tantum qui debetur sacerdotibus, verum etiam pro affectu vestrae sanctitudinis. Nam quicunque tuo comprobatus judicio fuerit est apud nos etiam judicatus probatissimus. De opera tamen et favore qui sacrosanctis inferendus est Ecclesiis tunc demum opportunius statuetur cum legati quos nuper ad regem magnificum Trasamundum destinasse noscimur reversi propitia Uivinitate responsum nobis detulerint. Vestra autem beatitudo supremum nobis praesidium indefessis orationibus postulare diguetur. Data xv cai. Decembris Constantinopoli domino Justino perpetuo Augusto. Accepta xi cal. Junii Rustico cos.