Latin
78.1 to 78.14
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 78.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda Justino Augusto. Scio quidem, venerabilis imperator, clementiam tuam conscientia boni operis tantum esse contentam; nec in his quæ pro catholicae Ecclesiæ unitate disponitis, humanis laudibus indigere, et (ne) magni studii gloria non digna remuneratione vilescat. Quanta est enim circa eum humani summa prseconii, cui contigit terrarum regna commitLi? Cum eo noxia sint blandimenta adulationis suspiciani, quae humilitas detulerit imperanti. Et alias secundum evangelicam traditionem necesse est ut fructu supernæ remunerationis careat, qui retributionis laudem exspectat. Hinc mansuetudinem vestram omni Lonitatis perfectione pollentem, ad Deum universa quæ memorabiliter facitis referre non ambigo, nec caduca cogitantes, ab illo exspectatis pro actuum vestrorum relributione mercedem, quam bonorum umnium constat auctorem. Et tamen ego divinis, quibus obsecundo, convenio institutis, ne religiosæ conscientiæ vestrae beneficia conferta dissimulem, ne taciturnitas mea, quae vobis crescit ad gloriam, mihi, quod absit, vertatur in culpam. Novi enim de illis decem Domini et Salvatoris nostri pietale mundatis, quia et novem sunt nota ingratitudinis improbati, et unus testimonium fidei et merita receptae salutis retulit, qui gratiarum actionem sanatus exsolvit. Exsequor exempla quae didici, et quod per officii mihi crediti materiam praedico, sub occasione litterarii sermonis exhibeo. Ago gratias quanto (a) amplius possum, et si quantas debeo non possum: sed solatium mihi est quod de beneficiis mecum vestris mundus exsultat, et laceratæ hactenus Ecclesiæ membra ad compagem suam revocata gloriantur. Reduxisti populis fidem, persecutus errorem, inclinata est superbia inimicorum Ecclesiae Dei, et humilitas erecta fidelium. Magna res tibi contigit, imperator: magna in te emolumenta cum potestate coierunt, quae merearis intellige. Non exiguam in te partem boni operis illius quod vadens ad cælos Dominus noster Jesus Christus contulit transtulisti: nam pacem quam ille discipulis dedit per te mundus invenit: non dubium congratulari tibi angelos coeli: nam si juxta assertionem evangecam lætitia est eis super uno peccatore salvato, quæ potest esse populo?