Latin
Petit ut legatos rebus bene gestis redire quamprimum curet (o)
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 235
Unproofread scanNot analysed yet
Diligenter apostolatus vester cognovit quanto iidei calore filius vester serenissimus imperator nosque fuimus ab initio. Nunquam cessavimus agere quae pertinebant ad firmamentum religionis divinae. Pro qua re nuper etiam reverendissimos sacerdotes Romam direximus, ut integrum componeretur de capitulis, quibus ad ea dubietas vertebatur. Sed ignoramus quas difticultas provenerit ut minime sopirentur hactenus ea quæ videntur esse levissima. Salutantes ergo vestram reverentiam petimus ut nulla praebeatur occasio, qua de tua quisquam possit ambigere voluntate; sed habentes præ oculis judicium majestatis supernae, modis omnibus festinare dignemini.