Latin
Suggillat Hormisdæ nimiam duvitiam
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 82
Unproofread scanNot analysed yet
Anastasius Augustus Hormisdæ papæ. Etsi magnum aliquid taciturnitas judicatur, tamen necessarium est admirantes Dei misericordiam assidne frequentare sermonem. Et quia initium fidei, quam nos Dominus et Deus Salvator noster Jesus Christus docuit, inremissione peccatorum prsecellit, nulli habetur ignotum. Ipse enim per propriam passionem omnia Adam peccata mundavit: et hæc fuit negotiatio humilitatis ipsius, ut et præfatum et omnes fratres liberaret ex servitute peccati, voluntarie personam servi suscipiens. Nam beatus Paulus apostolus docuit nos scribens ad Romanos: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, et in eos qui non peccaverunt (Rom. v): ex quo est uaiversitati quodammodo declaratum ex generali dispositione, sive mirabilibus, specialia quæque exempla debere (a) semel (b) tam magnae legis (c) j ussiones, et tam pia bonitate (d) firmatæ, ut omnis doctrina, quam discipulis suis tradidit, in hoc lirmamento consistit. Fugavit ægritudines, sive multifaria genera passionum: nodum peccati propria, sicut dictum est, passione resolvit; et agens, ad implenda similia discipulos factis et sermonibus instruebat. Verum, si sicut aliqui nituntur ostendere, certi ex ipsius apostolis tam piam doctrinam per inobedientiam implere dissimulant; ignoramus ubi magisterium misericordis Domini et magni Dei nobis possit occurrere. Nos autem non ea credimus ratione, iut immisericordes esse putemus, qui misericordiam didicerunt: sed postulationem nostram a praesenti tempore taciturnitate comprimimus, irrationabile judicantes illis precum adhibere bonitatem, qui rogari se nolint, contumaciter respuentes: injuriari enim et annullari sustinere possumus, juberi non possumus. Data v idus Julii Constantinopoli, Anaostasio Augusto iv et Agapito viro clarissimo consulibus (anno Domini 517)