Latin
'ii
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 96
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc quoque ad praemissa adjungimus, ne benedictionem, quae divina esse creditur per impositionem manus, quis pretio comparet; quoniam ante oculos esse convenit, quod Simon Spiritum sanctum volens redemptione mercari, apostoli fuerit detestatione percussus (Act. VIII). Tunc deinde quis non vile putat esse quod venditur? Istam sacerdotibus ordinandis reverentiam servet electio, ut in gravi murmure populorum divinum credatur esse judicium. Ibi enim Deus, ubi simplex sine pravitate consensus. Verum nec hanc quidem partem sollicitudinis et admonitionis omiltimus, ne vel ille se a culpa aestimet alienum, qui, etsi ipse quidem a redemptione liber, initiaverit benedictione mystica sacerdotem, et tamen ad alterius redempti voluntatem vel sponte in hoc vel necessitate consenserit. Quid prodest illi suo errore non pollui, qui consensum praestat erranti? Procul dubio contra mandata committit et qui habet peccatum proprium, et qui peccatum sequitur alienum. Incassum animus resistit cupiditati, si non resistit et timori. Adversus hæc facilius, Deo adjuvante, providebitur, si circa metropolitanos privilegia a sanctis Patribus constituta permaneant: si metropo-. litani circa parochias suas ordinem suum ea qua decet veneratione custodiant, ut nec electio præsulis empta detur pretiis, et nec obsequentis sit quæsita operibus, sed ita fixa habeantur in cordibus, quemadmodum releguntur in Scripturis. Si nulla sint in templis emptionum semina, nulla erunt fomenta discordise; sed, regnante caritate, sub illa quam nobis promisit Deus et retribuit pace vivatur.