Latin
Iii
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 97
Unproofread scanNot analysed yet
Ob hoc Patres Providentia qua Spiritus sanctus cultores suos compungere dignatus est incitati, bis in anno per parochias singulas concilia haberi debere docuerunt, ut in unum juxta salubris institutionis dogmata congregati, pro ecclesiasticis causis tractandis libere convenirent, ut si jl1xta votum universa consistunt, Deum junctis vocibus, qui præstat desiderata, collaudent. Difficile est enim ut cujusquam cor pravis sic cogitationibus induretur, ut a se patiantur culpanda fieri, cum noverat (sibi subeundum) se judicium subiturum esse concilii. Praicinctos ad hanc viam semper lumbos habeant, scientes rationem actuum suorum esse reddendam. Suspendantur ab illicitis per formidinem, et qui nequiverint per pndorem. De conveniendo bis in anno notum est canones sanctos constituisse; et prsetinitum quidem, si possibile est, inviolabiliter convenit custodiri. Sed si aut temporum necessitates, aut emergentes causae hoc non patiuntur impleri, semel saltem (quamvis non licuerit) sine ulla excusalione præcipimus convenire. Haec, fratres carissimi, et alia quae Patrum regulis continentur, in labiis et in cordibus nostris invisa retractatione meditemur; et, sicut scriptum est, narremus ea filiis nostris, ut ea meditentur in cordibus suis, sedentes in domo7ambulantesin itinere, dormientes atque surgentes (Deut. vi): quia beatus in Domino, qui in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. i). Hoc et magister gentium, discipulum suum secutus instituit, admonens: Hæc meditare, in his esto (1 Thess. III): et subjiciens plenitudmem, Attende tibi et doctrinæ, inquit, quia si fidelibus sine intermissione incumbimus institutis, separamur a vitiis dum impensa cura divino operi humano locum non relinquit errori. Dat iv nomas Aprilis, Agapito viro clarissimo consule (anno Domini 51i).