Latin
Letter 6
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 10.3
Unproofread scanNot analysed yet
Sed fortasse hoc licere credit, quia scriptum est, unius uxoris virum (I Tim. iii, 2). Non permanentem in concupiscentia generandi hoc dixit, sed propter continentiam futuram. Neque enim integros corpore non admisit, qui ait, Vellem autem omnes sic esse, sicut et ego (I Cor. vii, 7): et apertius declarat, dicens, Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu (Rom. viii, 9): et habentem filios (I Tim. iii, 4), non generantem, dixit.