Latin
Letter 6
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 10.4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ea plane dispar et divisa sententia est. Nam si ad aliquos forma illa ecclesiasticae vitae pariter et disciplinae, quae ab eniscopo Siricio ad provineias commeavit, non probabitur pervenisse, his ignorationis venia remittetur, ita ut de caetero penitus incipiant abstinere. Et ita gradus suos, in quibus inventi fuerint, sic retentent, ut eis non liceat ad potiora conscendere. Quibus in beneficio esse debet, quod hunc ipsum locum, quem retinent, non amittunt. Si qui autem scisse formam vivendi missam a Siricio delegentur, neque statim cupiditates libidinis abjecisse; illi sunt modis omnibus submovendi, qui post admonitionem cognitam, praeponendam arbitrati sunt voluptatem. Cap. II. —5. Et hoc quaesitum est, quid de his observari oporteat, qui post baptismum omni tempore incontinentiae voluptatibus dediti, in extremo fine vitae suae poenitentiam simul et reconciliationem communionis exposcunt (23. q. 4, c. 45).