Latin
Letter 7
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 11.1
Unproofread scanNot analysed yet
AD CLERUM ET POPULUM CONSTANTINOPOLITANUM. Eos ex ipsorummet sententia consolatus Innocentius, iniquam, alterius episcopi in locum Joannis viventis subrogationem deplorat. Tum solos canones Nicaenos recipiendos, aliosque qui eis adversentur repudiandos esse declarat. Demum significat sibi curas esse ut aecumenica synodus congregetur. Innocentius episcopus presbyteris et diaconis, et universo ciere se populo ecclesiae Constantinopolitanae, qui sunt sub Joanne episcopo, dilectis Iretribus salutem. Ad ea qua patiuntur una est patientia consolatio. Ex litteris charitatis vestrae, quas per Germanum presbyterum et Cassianum diaconum scenam malorum, quam ob oculos posuistis, anxia sollicitudine cognovi: quanti eque calamitatibus et aerumnis fides laboret, repetita saeptus lectione perspexi. Quam quidem rem sola patientiae consolatio sanare potest. Dabit enim brevi Deus noster finem tantis tribulationibus, et haec juvabit tolerasse. Enimvero hanc ipsam necessariam consolationem in exordio litterarum charitatis vestrae positam, propositum vestrum laudantes, agnovimus multis testimoniis ad patientiam hortantibus confirmatam. Nam consolationem, quam vobis per litteras nostras debebamus, litteris vestris ipsi praevenistis. Hanc enim Dominiis noster patientiam laborantibus praestare solet: ut famuli Christi etiam in tribulationibus semetipsos consolentur, apud se reputantes, sanctis ea jam antea contigisse, quae ipsi patiuntur. Sed et nos ex ipsis litteris vestris consolationem nobis mutuari possumus. Neque enim a doloris vestri consortio sumus alieni; quippe qui affligimur in vobis.