Latin
Letter 7
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 11.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quam injuste viventi Joanni episcopus est subrogatus. —Quis enim ferre possit ea quae ab illis delinquuntur, quos prae cacteris decebat tranquillitatis ac pacis et concordiae esse studiosos? Nunc autem praepostero more e sedibus ecclesiarum suarum exturbantur. Quod quidem primus injuste perpessus est frater et consacerdos noster Joannes episcopus vester, cum nulla ratione fuisset auditus. Nullum crimen offertur, nec auditur. Et quodnam est boc perditum consilium? Ui non sit, aut quaeratur ulla spectes judicii, in locum viventium sacerdotum alii substituuntur: quasi qui ab hujusmodi facinore auspicati sunt, aliquid recti aut habere, am egisse, judicari possint. Neque enim talia uniquam a patribus nostris gesta esse comperimus, sed potius prohibita; cum nemini licentia data sit in lucum viventis alium ordinandi. Nam reproba ordinatio honorem sacerdotis auferre non potest: si quidem is episcopus omnino esse nequit, qui injuste substituitur.