Latin
Letter 8
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 13.1
Unproofread scanNot analysed yet
SEU EXEMPLO SACRE HONORII AUGUSTI MISSAE AD PRINCIPEM ORIENTIS ARCADIUM. Dolet Honorius de iis, qua in die Pascha Constantinopoli perpetrata sunt. Templi augusti et senatus incendium primum esse divina iracundia indicium. Alia metuenda esse nisi Deus placetur. Hac de re tacere se non posse, ne sit entium pro assensu habeatur. Quem praepropere, dum episcopale judicium exspectabatur, in exsilium pulsi sint sacri antistites. Hinc religionis perturbationem inductam, et latum lueresibus atque schismatibus campum apertum esse. Quamvis super imagine muliebri, novo exemplo, per provincias circumlata et diffusa per universum mundum obtrectantium fama, litteris aliis commonuerim, ut inite facti poenitentia et intermissione propositi, rumor aemulus consenescat, et quod in moribus temporum carpat publica lingua non habeat: quamvis etiam super excidio pereuntis Illyrici pio apud vos prodiderimus affectu esse nobis dolori, cur ista vos detrimenta rei publicae nolueritis agnoscere, et aliis potius indicibus, quam pietatis vestrae litteris, fuerint nuntiata: tamen na illud quidem apud serenitatem vestram dissimulare nos fas est, quod in rebus divinis, non sine publici discriminis metu, nuperrime contigisse, cita semper malorum enuntiatrix fama non tacuit; et ut natura fert hominum, quae nd obtrectandum novis semper casibus excitatur, oblata occasione carpendi, malitiam suam in tempora studio saevae loquacitatis exercet. Est enim nuper proditum (Vid. Pallad. pag. 82 et 83), apud Constantinopolim sacratissimo Paschae venerabilis die, cum omnes pene in eumdem locum vicinarum urbium populos religio, castigatiore sub praesentia principum ritu celebranda, collegerat, clausas subito catholicas ecclesias, trusos in custodiam sacerdotes, scilicet ut eo potissimum tempore, quo indulgentia principali e tristia noxiorum claustra reserantur, piae legis et pacis ministros saevus carcer includeret, omniaque bellicum in modum turbata mysteria, nonnullos in ipsis ecclesiae sacrariis interemptos, tantamque circa altaria vim saevisse, ut et venerabiles episcopi in exsilium truderentur, et sanguis humanus, quod dictu nefas est, coelestia sacramenta perfunderet. His repente compertis, turbatos esse nos fateor. Quis enim in facinore tam cruento Dei omnipotentis non timeret offensam? aut quo pacto extra summum Romani orbis omniumque mortalium [Supple, quis ]putaret esse discrimen? cum ipse auctor nostri Imperii, et reipublicae, quam nobis credidit, gubernato omnipotens Deus, funestis admodum exsecrabilibusque commissis crederetur irasci, domini sancti frater neposque augusti venerabiles; cum si quid de causa religionis inter antistites ageretur, episcopale f oportuerit esse judicium. Ad illos enim divinarum rerum interpretatio, ad nos religionis exspectat [Antiquo more pro spectat] obsequium. Sed esto, sibi de mysticis et catholicis quaestionibus amplius aliquid principalis cura praesumpserit: itane usque ad exsilia sacerdotum, usque ad hominur caedes debut Indignatio concitata procedere; ut ubi castae preces, ubi vola sincera, ubi sacrificia illibata solvuntur, illic se gladius, haud facile etiam io jugulum noxiorum distringendus, exsereret?