Latin
Letter 8
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 13.2
Unproofread scanNot analysed yet
Rebus denique ipsis docetur, quid super his senserit divina majestas. Primum quidem hoc praesentis commotionis judicium fuit, atque minam solum! facit enim humana trepidatio, tanti sibi conscia perpetrati, ul gravius aliquid, quod avertat omnipotens Deus, post terribilis ultionis experimenta metuamus. Audio (Pallad. pag. 91 et 95) ecclesiam sacrosanctam, tot imperatorum opibus expositam [Forte expolitam], pretiosis cultibus nobilem, tanta supplicantium principum oratione augustissimam, flagrasse, el illud Constantinopolitanae urbis [Baron. addit, ecclesiae] unicum lumen in favillas dilapsum Deo non velante fumasse (exsecrari enim videtur inquinata mysteria, et avertisse oculos ab eo loco, quem jam sanguis infecerat, ne obsecrare quis pietatem coelestem sub cruentis posset altaribus ); aedificia quoque divina non minore splendore nobilia, ex concitatione saevientis incendii, flamma se latius effundente consumpta, el quae publicam faciem elaborata a majoribus nostris ornamenta decorabant, volut quodam urbis funere concremata.