Latin
Letter 9
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 14
Unproofread scanNot analysed yet
HONORII IMPERATORIS AD ARCADIUM AUGUSTUM. Ut synodum Thessalonica! cogi, eoque Theophilum se conferre jubeat. Tertio jam scribo ad mansuetudinem tuam, rogans ut quae ex compacto contra Joaunem Constantinopolitanum episcopum gesta sum, emendentur: et, ut videtur, nondum esi perfectum. Quare denuo scripsi per hosce episcopos et presbyteros, de pace ecclesiastica, per quam el nostrum imperium pacem obtinet, valde sollicitus; ut jubere digneris Orientis episcopos Thessalonicae convenire. Etenim nostri Occidentis episcopi, cum elegissent viros qui ad malum et mendacium declinare nesciant, miserunt episcopos quinque, presbyteros duos, et diaconum unum magnae ecclesiae Romanae, quos omni bonore digneris velim; ut si Joannem jure expulsum esse persuasum eis fuerit, doceant me ab ejus communione recedere; aut si coarguerint Orientis episcopos prava animi voluntate agi, ab eorum te communione avertant. Quaenam enim sit Occidentalium de Joanne episcopo sententia [ut compertum habeas], ex omnibus epistolis, quas ad me scriptae sunt, duas subjeci id quod caeterae continentes, unam Romani, alteram Aquilejensis episcopi. Porro hoc amo omnia obsecro clementiam luam, Theophilum Alexandriae episcopum, qui omnium malorum auctor esse dicitur, vel nolentem se sistere jubeas: ut nihil obstet, quominus episcoporum qui adfuerint synodus convenientem temporibus nostris pacem sanciat.