Latin
Letter 10
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 16
Unproofread scanNot analysed yet
INNOCENTII I ΡΑΡAE AD AURELIUM GARTHAGINIENSIUM ET AUGUSTINUM HIPPONENSIUM EPISCOPOS, Salutatoria et plena charitate. INNOCENTIUS AURELIO et AUGUSTINO, episcopis. Acceptissimi mihi Germani compresbyteri illo recursus vacuus officio nostro esse non debuit. Per caros enim salutare carissimos, naturale quodam modo nobis videtur et consequens. Gaudere igitur in Domino vestram germanitatem, amantissimi, cupimus, et pro nobis paria ad Deum vota rependere precamur: quia, ut bene nostis, communibus et alternis plus agimus orationibus, quam singularibus aut privatis. Illius erga se paternum affectum et summam in rebus afflictis vigilantiam laudat, et ut hoc studium non remittat, iterum atque iterum obtestatur.