Latin
Letter 13
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 20.1
Unproofread scanNot analysed yet
RUFO THESSALONICENSI EPISCOPO. Variarum ei committitur cura provinciarum, in quibus vicarius Innocentii et inter primates primus constituitur. Dilectissimo fratri Rufo Innocentius. Lectissimo et gloriosissimo Moysi ita in Israel liberando regendoque Dominus cuncta commisit, ut consilium soceri Ju…hor sequendam ei manifesta sub relatione mandaret (Exod. xviii): videlicet ut constitueret viros gradu dignitatis judiciariae suppares, qui causarum multitudines pro loco sibi credito inter populos definirent, ipso maxime vel etiam divinis b consolationibus vacaturo. Nec aliter Apostolorum forma promulgata est (Act. vi, 2 et 5), quam ut ipsi principes Evangelii constituti, exterarum rerum causas necessitudinesque suis discipulis curandas obeundasque mandarent. Ita denique tota miseratione mirabilis Paulus Tito quae curet apud Cretam (Tit. i, 5), Timotheo quae per Asiam disponat (I Tim. i), commisit, ut sacrarum epistolarum lectione cognoscimus.