Latin
Letter 13
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 20.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divinitus ergo haec procurrens gratia ita longis Intervallis disterminatis a me ecclesiis discat consulendum, ut prudentiae gravitatique tuae committendam curam causasque, si quae exoriantur per Achaiae, Thessaliae, Epiri veleris, Epiri novae, et Cretae, Daciae Mediterraneae, Daciae Ripensis, Moesiae, Dardaniae et Praevali ecclesias, Christo Domino annuente, censeant (Ad hunc locum respicit Nicolaus I epist. 2). Vere enim ejus sacratissimis monitis lectissime sinceritatis tuae providentiae ac virtuti hanc injungimus sollicitudinem; non primitus haec ita statuentes, sad praecessores nostros apostolicos imitari, qui beatissimis Acholio et Anysio injungi pro eorum meritis ista voluerunt. Justissimum est enim ita bene meritos honoribus decorari, ut arrogantes necessarium videtur obtundi. Placet ergo in bonis praemium, et in minus bonis censio: sic enim et iste Corrigitur, et ille nobilitatur.