Latin
Letter 26
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 36.6
Unproofread scanNot analysed yet
Unde etiamsi Pelagius Coelestiusque correcti sunt, vel se ista numquam sensisse dicunt, et quaecumque scripta contra eos prolata fuerint, sua esse negant, nec est quemadmodum de mendacio convincantur: generaliter tamen, quicumque dogmatizat et affirmat, humanam sibi ad vincenda peccata, et Dei mandata facienda, sufficere posse naturam, et eo modo gratiae Dei, quae sanctorum evidentius orationibus declaratur, adversarius invenitur: et quicumque negat parvulos per baptismum Christi a perditione liberari, et salutem percipere sempiternam, anathema sil. Quaecumque autem alia eis objiciuntur non dubitamus venerationem tuam, cum gesta episcopalia (Palaestinas synodi) perspexerit, quae in Oriente in eadem causa confecta dicuntur, id judicaturam, unde omnes in Dei misericordia gaudeamus. Ora pro nobis, domine beatissime papa.