Latin
Letter 27
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 37.1
Unproofread scanNot analysed yet
MILEVITANI CONCILII AD INNOCENTIUM PAPAM. Ut inimicorum gratiae Christi perniciosam haeresim quam primum auctoritate sua coerceat. Domino beatissimo meritoque venerabili et in Christo honorando papae Innocentio, Silvanus senex, Valentinus, Aurelius, Donatus, Restitutus, Lucianus, Alypius, Augustinus, Placentius, Severus, Fortunatus, Possidius, Novatus, Secundus, Maurentius, Leo, Faustinianus, Cresgonius, Malchus, Littorius, Fortunatus, Donatus, Ponticanus, Saturninus, Cresconius, Honorius, Lucius, Adeodatus, Processus, Cresconius, Secundus, Felix, Asiaticus, Rufinianus, Faustinus, Servus, Terentius, Cresconius, Sperantius, Quadratus, Lucillus, Sabinus, Cresconius, Victor, Gigantius, Possidonius, Antoninus, Innocentius, Praesidius, Crescentius, Felix, Antoninus, Victor, Honoratus, Donatus, Petrus, Praesidius, Cresconius, Lampadius, Delphinus, ex concilio Milevitano in Domino salutem. Quia te Dominus gratiae suae praecipuo munere in sede apostolica collocavit, talemque nostris temporibus praestitit, ut nobis potius ad culpam negligentiae valeat, si apud tuam venerationem quae pro Ecclesia suggerenda sunt tacuerimus, quam ea tu possis vel fastidiose vel negligenter accipere; magnis periculis infirmorum membrorum Christi pastoralem diligentiam, quaesumus, adhibere digneris.