Latin
Letter 28
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 38.11
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo neque per legem justitia, neque per naturae possibilitatem; sed ex fide ac dono Dei per Jesum Christum Dominum nostrum unum mediatorem Dei et hominum. Qui nisi in plenitudine temporis mortuus esset propter delicta nostra, et resurrexisset propter justificationem nostram (Rom. iv, 25); profecto et antiquorum fides evacuaretur, et nostra. Fide vero evacuata, quae homini justitia remaneat, cum justus ex fide vivat (Heb. x, 38; Rom. i, 17)? Ex quo enim per unum hominem peccatum intravit in mundum, ei per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12): procul dubio a corpore mortis hujus, ubi lex talia repugnat legi mentis (Rom. vii, 21 et 24), neminem liberavit aut liberat sua possibilitas, quae perdita, redemptore indiget; saucia, salvatore: sed gratia Dei per fidem unius mediatoris Dei et hominum, hominis Christi Jesu (I Tim. ii, 5); qui et Deus cum esset, hominem fecit, et manens Deus, homo factus refecit ipse quod fecit.