Latin
Letter 28
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 38.10
Unproofread scanNot analysed yet
Cui merito respondetur: Ergo evacuatum est scandalum crucis (Galat. v, 11). Ergo Christus gratis mortuus est (Rom. iv, 25). Num enim, si non moreretur propter delicta nostra et resurgeret propter justificationem nostram, nec ascenderet in altum et captivans captivitatem daret dona hominibus, ista naturae possibilitas, quam defendit, in hominibus non esset (Eph. iv, 8; Psal. lxvii, 19)? An forte Dei mandatum deerat, et ideo Christus mortuus est? Immo jam et hoc erat sanctum et justum et bonum (Rom. vii, 12), Jam dictum fuerat, Non concupisces (Exod. xx, 17); jam dictum fuerat, Diliges proximum tuum tamquam te ipsum (Levit. xix, 18 ). In quo sermone Apostolus omnem legem dicit impleri (Rom. xiii, 9). Et quoniam nisi diligat Deum, nemo diligit se ipsum; ideo Dominus in his duobus praeceptis totam legem Prophetasque dicit pendere (Matth. xxii, 40). Quae duo praecepta jam erant hominibus divinitus data. An aeternum praemium justitiae promissum nondum erat? Hoc ipse non dicit, qui in suis litteris posuit, etiam in veteri Testamento regnum coelorum esse promissum. Si ergo ad faciendam perficiendamque justitiam jam erat naturae possibilitas per liberum arbitrium, jam erat legis Dei sanctum et justum bonumque mandatum, jam nat promissum praemium sempiternum: ergo Christus gratis mortuus est.