Latin
Letter 28
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 38.8
Unproofread scanNot analysed yet
De hac gratia quaestio vertebatur, quando ab his, quos Pelagius graviter offendebat atque turbabat, dicebatur ei, quod eam suis disputationibus oppugnaret, quibus assereret non solum ad facienda, verum etiam ad perficienda mandata divina, per liberum arbitrium humanam sibi sufficere naturam. Hanc apostolica doctrina gratiam isto nomine appellat, qua salvamur et justificamur ex fide Christi. De hac scriptum est: Non irritam facio gratiam Dei. Nam si per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. ii, 21). De hac scriptum est, Evacuati estis a Christo, qui in Lege justificamini, a gratia excidistis (Galat. v, 4). De hac scriptum est, Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. xi, 6). De hac scriptum est, Ei autem, qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum: ei autem, qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. iv, 4). Et multa alia, quae melius poles ipse meminisse, et intelligere prudentius, et illustrius praedicare. Illam vero gratiam, qua creati sumus homines, etiamsi ita appellandam non immerito intelligimus, mirum est tamen si ita appellatam in ullis legitimis, propheticis, evangelicis, apostolicisque litteris legimus.