Latin
Letter 28
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 38.9
Unproofread scanNot analysed yet
Cum itaque de hac gratia, Christianis fidelibus catholicisque notissima, illi objiceretur quaestio, ut eam oppugnare desineret; quid est quod cum hoc sibi in libro suo velut ab adversante persona idem ipse objecisset, ut se respondendo purgaret, nihil aliud respondit, nisi naturam creati hominis referre gratiam creatoris; atque ita se dicere, sine peccato impleri posse justitiam per liberum arbitrium cum adjutorio divinae gratiae, quod Deus hoc dederit homini ipsa possibilitate naturae?