Latin
Letter 29
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 39.4
Unproofread scanNot analysed yet
Qui enim adjutorium Dei negat, vellem interrogare quid dicat: nos non mereri, an illum boc non posse praestare, an nihil esse propter quod unusquisque boc debeat postulare? Posse boc Deum, opera ipsa testantur. Et adjutorio quotidiano nos egere, negare non possumus, Hoc enim seu bene vivimus provocamus, ut melius sanctiusque vivamus; seu prave sentientes a bonis avertimur, ut ad rectam redeamus viam, ejus auxilio plus egemus. Nam quid tam mortiferum, tam praeceps videatur ad casum, tam expositum ad omnia pericula, si boc solum nobis putantes posse sufficere, quod liberum arbitrium cum nasceremur accepimus, ultra jam a Domino nihil quaeramus, id est, auctoris nostri obliti, ejus potentiam, ut nos ostendamus liberos, abjuremus; quasi jam amplius quod possit dare nou habeat, qui te in tuo ortu liberum fecit: nescientes, quod nisi magnis precibus gratia in nos implorata descendat, nequaquam terrenae labis et mundani corporis vincere conemur errores, cum pares nos ad resistendum non liberum arbitrium, sed Dei solum facere possit auxilium?