Latin
Letter 29
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 39.5
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si ille clamat adjutorio sibi opus esse divino, qui digne boc non quaereret, si cui liberum arbitrium plus prodesset; quippe cum vir beatus et jam electus a Domino nihil egeret, tamen ita Deum deprecatur, postulans: Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus (Psal. xxvi, 9): nos nobis liberum arbitrium, ille sibi Deum postulat adjutorem; quod nati sumus posse sufficere nos dicimus, ille Deum ne derelinquatur exorat. Non, rogo, manifeste discimus quid oremus, cum ille tantopere beatus, ut supra diximus, vir ne despiciatur exoptat? Illi enim necesse est ista arguant, qui illa confirmant. David enim orationis ignarus, et suae naturae nescius accusetur, qui cum sciat tantum in sua inesse natura; adjutorem sibi Deum, et assiduum adjutorem, nec illi sufficit assiduum, sed nc aliquando illum despiciat, orationibus pronus exoptat; et per corpus omne psalterii boc et praedicat et clamat. Si ergo boc ille ita magnus scit ut assidue dicere, ita necessarium confessus est, ut doceret: quemadmodum Pelagius Coelestiusque seposita omni responsione psalmorum, talique abdicata doctrina, suasuros se aliquibus esse contidunt, nos adjutorium Dei nec debere quaerere, nec egere; cum omnes sancti nihil se sine hoc agere posse testentur?